VICOMAGISTRI

VICOMAGISTRI
VICOMAGISTRI
seu Vicorum Magistri, ab Augusto instituti sunt: qui, cum Urbem in XIV. Regiones, 424. vicos, divisisset, per singulas earum duos Curatores, et duos Denuntiatores, creavit. E quibus illorum munus erat, procurare apud Principem commoda omnigena, decorem et elegantiam viarum et Vicorum Urbis, ne a privatis, novorum adificiorum structurâ, interrumperentur, providere alique huiusmodi facere: Horum vero, quidquid Regioni tam publice, quam privatim acciderer, denuntiate. Praeterea Magistros Vicorum quatuor per Vicos singulos creari iussit, ut illos tuerentur: de quibus, quod, licet de Magistratibus non essent, praetextati soliti fuerint ludos Compitalitios facere, in Deorum Larium honorem, scribit Asconius in Pisonianam. Mentio eorum frequens, apud Sext. Rufum et P. Victorem, ubi de XIV. Urbis regg. De issdem Sverton. Aug. c. 30. Spatium, inquit, Urbis in regiones, vicosque divisit instituitque, ut illa sannui Magistratus sortito tuerentur: hos Magistri a Plebe cuiusque viciniae electi. Ubi per annuos Magistratus, Regionum Curatores et Denuntiatores, per Magistros autem e Plebe, Vicomagistros seu Vicorum Magistros indigitat. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 35. Et quidem regiones, μέρη Graecis, item κλίματα et ῥεγεῶνες, unde ῥεγεωνάρχης at γειτονιάρχος, Vico-Magister dictus est. His legâsse separatim Tiberium legimus, apud Sueton. in eo, sub fin. Dedit et legata plerisque: inter quos virgintbus Vestalibus ac militibus universis, plebique Romanae viritim, atque etiam separatim Vicorum Magistris. Quod non sic capiendum, quasi id in propriam Vicomagistrorum utilitatem cessisset, sed tantundem valet, ac si Tribubus scriptum esset. Administratores enim et divisores istiusmodi largitionum Vicomagistros fuisse, Asconius alicubi indicat, probatque ex Plauto: ut in quos pleraque veterum Curiarum Magistrorum munera fuêre translata. Vide Casaubon. ad Aug. Suetonii, c. ult. ut et infra voce Vicus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Vicus (Rome) — Vicus was the Latin name for the subdivisions into which the 4 Regiones (Regions, divided by tribes) of the city of Republican Rome were divided. Later Augustus, as part of his major reforms, would change this system, into 14 Regiones with the… …   Wikipedia

  • Organisation de la ville de Rome — L organisation de la ville de Rome a varié au cours de l histoire de la Rome antique en suivant les évolutions institutionnelles qui amenèrent la transformation de la République romaine en un empire d abord d inspiration « libérale »… …   Wikipédia en Français

  • Organisation de la ville de rome — L organisation de la ville de Rome a varié au cours de l histoire de la Rome antique en suivant les évolutions institutionnelles qui amenèrent la transformation de la République romaine en un empire d abord d inspiration « libérale »… …   Wikipédia en Français

  • Notitia urbis Constantinopolitanae — The Notitia Urbis Constantinopolitanae is an ancient regionary , i.e., a list of monuments, public buildings and civil officials in Constantinople during the mid 5th century (between 425 and the 440s), during the reign of the emperor Theodosius… …   Wikipedia

  • ЛИКТОР —    • Lictor,          служитель высших магистратов или должностных лиц, несший пред ними fasces (см. Фасции). Они по своему положению были ниже, чем scribae и accensi, но выше, чем viatores и praecones. Ликторы были большей частью… …   Реальный словарь классических древностей

  • Vicus — (lat.), 1) (V. urbanus), in Rom die Unterabtheilung einer Tribus, ein aus einigen Straßen bestehendes Quartier. Die Vici des alten Rom s. Rom S. 244. Die Bewohner waren durch die Compitalien u. gemeinschaftlichen Larendienst verbunden. Die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rom [2] — Rom (Roma; hierzu »Plan des alten Rom« und »Plan der Kaiserforen und des Palatin«), Hauptstadt des röm. Weltreichs (s. Römisches Reich), in der Landschaft Latium am Tiber unterhalb der Einmündung des Anio gelegen, da, wo die Schiffbarkeit des… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • police — /peuh lees /, n., v., policed, policing. n. 1. Also called police force. an organized civil force for maintaining order, preventing and detecting crime, and enforcing the laws. 2. (used with a pl. v.) members of such a force: Several police are… …   Universalium

  • Notitia Urbis Constantinopolitanae — Map of the regions of the city according to the Notitia, including the major buildings present in each of them. The Notitia Urbis Constantinopolitanae is an ancient regionary , i.e., a list of monuments, public buildings and civil officials in… …   Wikipedia

  • ROMA — I. ROMA Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primô septimae Olympiadis, teste Dionysiô Halicarnasseô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”